Hľadaný výraz: Pris 24,23-34, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
23 Haec quoque sapientibus: Dignoscere personam in iudicio non est bonum. 24 Qui dicit impio: “ Iustus es ”, maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus. 25 Qui vero arguunt eum, laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio boni. 26 Labia deosculatur, qui recta verba respondet. 27 Praepara foris opus tuum et diligenter exerce illud in agro tuo, ut postea aedifices domum tuam. 28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum nec decipias quemquam labiis tuis. 29 Ne dicas: “ Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum ”. 30 Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri sensu carentis: 31 et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat; 32 quod cum vidissem, posui in corde meo, vidi, didici disciplinam: 33 “ Parum dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas, 34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus ”.

1

mail   print   facebook   twitter